INFERIUM Vinum

INFERIUM Vinum
INFERIUM Vinum
dicebatur vett. Romanis quod in Vinalibus Iovi offerebatur ac libabatur, ut in frumentis praemessa, laconibus προλογία, ab inferendo, utidocet, ridens superstitionem hanc suaviter, Arnob. adv. Gentes, l. 5. Operae pretium est etiam verba ipsa depromere, quibus, cum vinum datur, ubi ac supplicari consuctudo est: Mactus hoc vino inferio esto. Inferio inquit Trebatius verbum eâ causâ est additum--ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat, et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc verbo, solum erit, quod inferetur, sacrum, nec religione obligatur ceterum. Mox, Iniuria est ista, non honor. Quid enim, si Divus amplius hoc volet, neque erit contentus illato. et uti vero quae seqq. E quibus Patet. quam caute Vett. quoties aliquid Diis ferrent aut consecrarent, loqui consueverint, ne quâ se tacitâ religione obligarent: unde et in Inser. saepe leges ac conditiones, additae circa talia. Ceterum calpar quoque huiusmodi vinum, Vide supra. Arthenis simile festum πίαγια et Vide Scalig. ad Varronem et Festem Inferium vinum ab inferendo, sic Arseria aqua, ab ad ferendo, ut vidimus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ARFERIA — aqua olim, quae Inferis libabatur, a ferendo: aliis adferia, et adferias. Item vas vini sacris adhiheri solitum. Vide Festum et Glossas. Vinum autem victimae bis superinfundebatur primum ad explorandum, an esset idonea, ut docent Servius in. l. 4 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”